History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hic igitur quum haec dixisset eosque bono animo esse jussisset, ubi induciarum tempus praeteriit, Lecythum oppugnare coepit; Athenienses vero e munitione parum firma et ex aedificiis pinnas habentibus sese defendebant

Et unum quidem diem propulsarunt; postridie vero quum adversarii machinam iis essent admoturi, ex qua ignem

194
in ligneas munitiones injicere in animo habebant, quumque exercitus jam accederet ad eam partem, ad quam potissimum machinam ab iis admotum iri putabant, et qua munitio facillime expugnari poterat, ligneam turrim aedificio impositam opposuerunt, et multas aquae amphoras et dolia et ingentia saxa eo comportarunt, bominesque multi illuc ascenderunt.

iEdificium autem, quod onus suscepisset gravius, quam quod sustinere posset, repente collapsum est, editoque ingenti fragore Athenienses quidem, qui prope erant et rem cernebant, majore dolore, quam metu aflecit; qui vero procul aberant, 'praecipue vero remotissimi, existimantes, munitionem ab illa parte jam esse captam, fuga ad mare et ad naves contenderunt.

Brasidas vero quum animadvertisset eos propugnaculi pinnas deserere, et videret id quod accidebat, cum suis copiis irruens munitionem confestim capit, et quotquot in ea deprehendit, interfecit.

Atque Atbeoieoses quidem quum hoc modo locum illum deseruissent, navigiis na-v ibusque Pallenen se receperunt; Brasidas vero (est eniro in Lecytho Palladis templum, et, quum eam esset oppugnaturus , per praeconis vocem edixerat, se triginta argenti minas ei daturum, qui primus murum conscendisset) ratus illum locum aliqua alia quam humana ratione captum, quum illas triginta minas deae in templi usum dedit, tum etiam eversa Lecytho et refecta totum ejus solum illi dicavit.