History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hic igitur quum haec dixisset eosque bono animo esse jussisset, ubi induciarum tempus praeteriit, Lecythum oppugnare coepit; Athenienses vero e munitione parum firma et ex aedificiis pinnas habentibus sese defendebant

Et unum quidem diem propulsarunt; postridie vero quum adversarii machinam iis essent admoturi, ex qua ignem

194
in ligneas munitiones injicere in animo habebant, quumque exercitus jam accederet ad eam partem, ad quam potissimum machinam ab iis admotum iri putabant, et qua munitio facillime expugnari poterat, ligneam turrim aedificio impositam opposuerunt, et multas aquae amphoras et dolia et ingentia saxa eo comportarunt, bominesque multi illuc ascenderunt.

iEdificium autem, quod onus suscepisset gravius, quam quod sustinere posset, repente collapsum est, editoque ingenti fragore Athenienses quidem, qui prope erant et rem cernebant, majore dolore, quam metu aflecit; qui vero procul aberant, 'praecipue vero remotissimi, existimantes, munitionem ab illa parte jam esse captam, fuga ad mare et ad naves contenderunt.