History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque alii quidem protinus per portas irruperunt, alii vero per trabes quadrangulares, quae muro collapso, qui reficiebatur, ad saxa tollenda erant appositae.

Itaque Brasidas quidem et pleraque multitudo confestim ad superiorem et eminentiorem urbis partem se convertit, quod cam a summo et firmiter occupare vellet; reliqua vero turba per omnes partes nullo discrimine discurrebat.

At Toronaeorum, dum urbs caperetur, major quidem pars rerum ignara tumultuabatur, proditionis vero auctores, et quibus haec placebant, statim se conjunxerunt cum iis, qui ingressi erant.

Athenienses vero (erant enim gravis armaturae milites ad quinquaginta, qui in foro dormiebant) quum hoc sensissent, aliquot quidem ipsorum, qui in eorum manus inciderant, caesi sunt, reliqui vero partim itinere pedestri, partim ad duas naves, quae excubias agebant, fuga se recipientes, evaserunt in Lecythum praesidium , quod ipsi summum urbis pccupatum tenebant ad mare versus in angusto isthmo conclusum.

Confugerunt autem ad eos et Toronaeorum, quotquot eorum erant studiosi. \