History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed quum imperata facere nollent, continuo castra movit adversus Toronam Chalcidicam, quam Athenienses tenebant; atque eum pauci quidam, qui urbem dedere parati erant, accersebant. Et quum eo pervenisset noctu adhuc et circa primum diluculum, cum exercitu consedit ad Castoris et Pollucis templum, quod ab urbe tribus ferme stadiis distat.

Atque ceteris quidem Toronaeis, qui in urbe erant, et Atheniensibus, qui ibi praesidio erant, ejus adventus erat ignotus; sed qui cum eo de urbis proditione egerant, quum eum venturum scirent, et aliquot ex ipsis ad eum clam accessissent, ejus adventum observabant, et quum eum jam adesse sensissent, ad se deducunt septem viros, qui nulla alia arma praeter pugiones habebant (tot enim duntaxat ex viginti viris, quibus primo negotium datum erat, ingredi non dubitarunt; ducebat vero ipsos Lysistratus Olynthius), qui quum per murum ad mare vergentem furtim essent introgressi, et in summum praesidium (urbs enim in colle sita erat) ascendissent, milites ibi excubias agentes interfecerunt, et portulam, quae Ca* nastraeum versus erat, perfringebant.