History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tali oratione quum Demosthenes Athenienses adhortatus esset, illi majorem fiduciam animo conceperunt, et quum ad ipsum mare descendissent, ibi aciem instruxerunt.

Lacedaemonii vero, motis castris et terrestri exercitu et simul navibus numero XLIII munitiones oppugnabant; il lorum autem classis praefectus erat Trasymelidas Crateeidis filius, Spartanus. Oppugnabat airtem ab ea parte, qua Demostlienes sperabat;

atque Athenienses quidem u trin-que et a terra et a mari hostem propulsabant Illi vero classem partiti, cum exiguo navium numero, quod cum

153
majore ad littus appellere non possent, et dividentes quietis vices impetum faciebant, omnique animi contentione et adhortatione utentes, si quo modo rejectis hostibus munitionem capere possent.

Brasidas autem omnium maxime conspicuus exstitit. Quum enim esset unus e trierarchis, et videret propter loci et accessus difficultatem trierarchos et gubernatores, si quam etiam ad partem accedi posse videbatur, formidantes et caventes, ue naves confringerent, vociferabatur, dicens non decere ipsos, dum lignis parcunt, munitionem in suo agro ab hostibus exstructam pati, imo jubebat eos, dum ex navibus in littus per vim exscenderent, naves confringere, et socios, ne pro magnis beneficiis suas naves in praesentia Lacedaemoniis largiri dubitarent, sed navibus in littus impactis, et quavis ratione exscensu ex illis in terram facto, et viros et locum in suam potestatem redigerent.