History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero Thucydides quidem res Eione constituebat, ut et in praesentia, si Brasidas eam invaderet, et in

191
posterum quoque tuta esset, receptis iis, qui secundum foedus ex superioribus locis huc accedere voluerant;

ille vero, quum ad Eionem secundo flumine cum multis navigiis repente vectus esset, si forte lingula, quae a muris excurrit, occupata, fluminis ostio poteretur, quum eam simul etiam a terra temptasset, utrinque est repulsus; sed ad res Amphipolitanas instruendas incumbebat.

Et ad eum defecit Myrcinus civitas Edonensis, Pittaco Edonorum Rege a Goaxis liberis et Brauroe ipsius uxore caeso, nec multo post et Galepsus et (Esyme; sunt autem istae Thasiorum coloniae. Perdiccas autem, qui statim post Amphipolin captam aderat, Brasidam in his rebus constituendis adjuvabat.