History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Qui vero proditoribus erant adversarii, numero majore valentes adeo ut non statim urbis portae aperirentur, nuntios miserunt cum Eude duce, qui ab Atheniensibus missus ad urbis praesidium apud ipsos erat, ad alterum copiarum in Thracia ducem Thucydidem Olori filium, qui haec conscripsit, in Thaso agentem, (est autem insula Pariorum colonia, ab Amphipoli distans fere dimidia diei navigatione) rogantes, ut opem sibi ferret.

Ille vero hac re audita, celeritate adhibita cum septem navibus, quae forte aderant, avehebatur et volebat potissimum quidem Amphipolin, antequam ulla deditio fieret, sin minus, Eio-nem certe praeoccupare.