History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem ejus transitus illis, qui in urbe erant, subito accidisset, et eorum, qui extra erant, multi cape-

190
rentur, alii vero intra muros fuga se reciperent, Amphipofi-tanis magna trepidatio incessit, praesertim quod mutuo io· ter se suspecti essent.

Et sunt qui dicant, Brasidam, si cum suis copiis ad praedam se convertere noluisset, sed ad urbem subito contendisset, videri eam fuisse capturum.

Nunc autem ille castris ibi positis in ea, qu® extra erant, excursiones fecit, et quum per eos, qui intus erant, nihil ipsi succederet, quemadmodum exspectabat, quiescebat.

Qui vero proditoribus erant adversarii, numero majore valentes adeo ut non statim urbis portae aperirentur, nuntios miserunt cum Eude duce, qui ab Atheniensibus missus ad urbis praesidium apud ipsos erat, ad alterum copiarum in Thracia ducem Thucydidem Olori filium, qui haec conscripsit, in Thaso agentem, (est autem insula Pariorum colonia, ab Amphipoli distans fere dimidia diei navigatione) rogantes, ut opem sibi ferret.

Ille vero hac re audita, celeritate adhibita cum septem navibus, quae forte aderant, avehebatur et volebat potissimum quidem Amphipolin, antequam ulla deditio fieret, sin minus, Eio-nem certe praeoccupare.