History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et Boeoti protinus accersitis ex sinu Meliaco jaculatoribus et funditoribus, quum duo quoque gravis armaturae militum Corinthiorum millia post proelium commissum au* xilio iis venissent, et praesidiarii Peloponnesiorum milites, qui ex Nisaea discesserant, et Megarenses una cum iis, adversus Delium profecti sunt, et munitionem oppugnare coeperunt, et quum alio oppugnationis genere eam temptassent, tum etiam machinam, quae eam cepit, admoverunt, hunc in modum factam.

Ingentem antennam induas partes dissectam totam excavarunt, eamque rursus ut fistulam apte commiserunt, et in ea extrema lebetem catenis appenderunt, et fistula ferrea ad flatum ciendum ex antenna prominens in ipsum lebetem demissa erat et antenna magnam etiam reliqui ligni partem ferro praemunitam habebat.

Hanc autem machinam cx longinquo spatio canis ad* vectam admovebant muro, qua parte potissimum vitibus lignisque constructus erat; et quum prope murum esset, gjandibus follibus ad antennae caput, quod ad ipsos spectabat, applicitis flatum ciebant.

Flatus autem, qui per foramen in lebetem, habentem prunas incensas et sulphur et picem, ferebatur, ingentem flammam excitabat, et murum incendit, ita ut nullus super eum amplius consistere posset, sed omnes, eo deserto, in fugam sese darent, et munitio hoc modo caperetur.

Praesidiariorum autem alii quidem ceciderunt, ducenti vero capti sunt Ceterorum multitudo naves conscendit, domumque se recepit.