History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sequente vere, quum segetes jam spicas emittere inciperent, decem Syracusanorum naves, et totidem Locrorum profectae, Messanam, quae est in Sicilia, occuparunt, ab ipsis oppidanis accitae, et Messana ab Atheniensibus defecit.

Egerunt hoc autem potissimum, Syracusani quidem, quod viderent, id oppidum ad invadendam Siciliam opportunum esse, et Athenienses metuerent, ne illinc ut ex belli sede excurrentes majore apparatu se invaderent; Locri vero propter odium in Rheginos, quia eos utrinque bello opprimere volebant.

Atque fecerant simul irruptionem Locri cum frequentibus copiis in Rheginorum agrum, ne hi Messeniis auxilium ferrent, eimul etiam inducti ab exsulibus Rhegmis, qui apud ipsos erant; Rhegium enim jam diu seditionibus agitabatur, nec in prsesentia Locros arcere poterat, quo etiam magis hi instabant.

Quum autem agrum vastassent, Locri quidem cum peditatu domum redierunt, naves vero Messanae praesidio remanebant; et aliae, quae instruebantur, debebant statione ibi capta bellum illinc gerere.