History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses autem, quum haec urbs colonis undique coactis conderetur, primum quidem timuerunt, hanc-que potissimum adversus Euboeam condi putarunt, quod illinc ad Cenaeum Euboeae promontorium brevis est tnge-ctus. Postea vero praeter opinionem res iis cessit; nihil enim iis mali inde evenit.

Cujus rei haec fuit causa : etenim et Thessali, quorum in potestate erant regiones illae, et prope quorum agrum condebatur, veriti, ne praepotentes accolas haberent, assiduo bello novos colonos premebant, donec eos attritos in paucissimos redegerunt, quamvis initio permulti fuissent (quilibet enim hanc urbem, quam Lacedaemonii conderent, stabilem fore sperans, eo confidenter ibat);

verum tamen maxime vel ipsorum Lacedaemoniorum magistratus, qui illuc proficiscebantur, res corrum-

139
pebant et urbem infrequentem reddiderunt, quod plurimos deterruerunt, asperius, et nonnullis in rebus non honeste imperio suo utentes; quamobrem populi finitimi facilius eos jam superabant.