History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sub hoc ipsum tempus Lacedaemonii Heracleam, quae est in agro Trachinio, missa colonia condiderunt, hac de causa.

Melienses in tres partes universi distinguuntur, in Paralios, Hierenses, Trachinios; ex his autem Trachinii ab (Etaeis finitimis bello attriti initio quidem se ipsos Atheniensibus adjungere statuerant; sed veriti, ne illi parum fideles sibi essent, Tisamenum legatum elegerunt, quem Lacedaemonem miserunt.

Cum ipsis autem et Dorienses , quae est Lacedaemoniorum metropolis, legatos mittebant , ut idem peterent; nam ab (Etaeis et ipsi vexabantur.

Lacedaemonii autem his auditis, in animo habebant coloniam emittere, quod et Trachiniis et Doriensibus opem ferre vellent. Simul etiam haec urbs ad bellum adversus Athenienses gerendum in loco opportuno sita esse ipeis videbatur ; nam et adversus Euboeam ibi classem parari posse, ubi trajectus brevis esset, et ad transitum in Thraciam usui futuram. Et omnino studio ferebantur ad oppidum illud condendum.

Itaque primum quidem deum, qui Delphis est, consuluerunt; quum autem ille jussisset, colonos et ex se ipsis et ex municipibus suis, et reliquorum etiam Graecorum quisquis vellet, sequi jubebant, exceptis Ionibus et Achaeis, et nonnullis aliis gentibus. Duces autem coloniae tres ex Lacedaemoniis fuerunt, Leo et Alcidae et Damagon.

Quum autem eo pervenissent, urbem a fundamentis de-nuo excitatam muro cinxerunt, quae nunc Heraclea vocatur, quadraginta ferme stadiorum spatio a Thermopylis, et viginti a mari distans. Navaliaque praeparaverunt, eaque juxta Thermopylas ad ipsas earum angustias facere coeperunt, ut ea facile tueri possent.