History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem aestate quum alii, ut quibusque eveniebat, in Sicilia bellum inter se gesserunt, tum etiam ipsi Sicilienses, inter se sibi arma inferentes et Athenienses cum suis sociis; quae autem foaxime digna memoratu vel socii cum Atheniensibus, vel hostes adversus Athenienses gesserunt, horum mentionem faciam.

Quum enim jam Charceades Atheniensium dux a Syracusanis in proelio caesas esset, Laches totum classis imperium penes se habens, cum sociis Mylis Messeniorum oppido bellum intulit. Mylis autem praesidio erant duae Messeniorum tribus, quae alicubi etiam insidias struxerant Atheniensium militibus e navibus egressis.

Sed Athenienses eorumque socii illos, qui hi insidiis collocati erant, in fugam vertunt multosque caedunt; et munitionem adorti eos compositione facta et arcem dedere et secum adversus Messanam militare coegerunt.

Et postea Messenii, quum Athenienses eorumque socii eos invasissent, ipsi quoque deditionem fecerunt, datis obsi-dibus, ceterisque fidei pignoribus praebitis.