History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sequente vero aestate Peloponnesii eorumque

137
socii, duce Agide, Archidami lilio, Lacedaemoniorum rege, ad Isthmum usque processerunt, ut irruptionem in Atticam facturi; sed cum crebri terrae motus fierent, retro se receperunt, nec irruptio facta est.

Per haec tempora terrae motibus Euboeam apud Orobias agitantibus, mare ab ca; quae tunc erat tellus, magno cum fluctuum impetu veniens, quandam urbis partem invasit atque partim quidem terram demersit, partim rursus recessit, et quod antea tellus erat, id nunc est mare; hominesque perdidit, quotquot in editiora loca ocius cursu se conferre non poterant.

Huic autem similis alluvio exstitit circa Atalantam insulam apud Locros Opuntios, quae ab Atheniensium castello partem abstraxit, et duarum navium, quae subductae erant, alteram diffregit.

In Peparetho quoque fuit quaedam maris restagnatio , quae tamen terram non submersit; et terrae motus muri partem diruit et Prytaneum et aliquot alias domos.

Hujus autem rei ego causam esse puto, quod terrae motus, qua parte vehementiseimus exstitit, ab hac mare longe amandat, hoc vero repente rursus retroactum inundationem violentiorem facit; nam sine terrae «motu non videtur mihi hoc accidere potuisse.