History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

At hieme insequente morbus Athenienses iterum invasit, qui nullo quidem tempore omnino desierat, sed tamen quaedam ejus quiescentis intermissio facta erat.

Quum autem eos rursus est aggressus, non minus anno integro est immoratus, prius vero vel per biennium, adeo ut nihil fuerit, quod Atheniensium magis vires afflixerit;

nam ex militibus gravis armaturae obierunt non pauciores quam quatuor millia et quadringeuti, et ex equitibus Ire· centi; ceterae vero turbae numerus iniri non potest.

Tunc vero praeterea frequentes terrae motus exstiterunt, et Athenis et in Eubeea et in Boeotia, praecipue vero in Bmotic* oppido Orchomeno.