History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

[ In Corcyra igitur pleraque hujusmodi audaciae facinora prius patrata sunt, et alia, quaecumque liomines libidine potius gubernati quam continentia, oblatis ultionis occasionibus adducti, dum vicissim suas injurias persequuntur, facere possint, vel quaucumque aliqui, qui consueta rerum inopia se liberare gestiant, praecipue vero, qui magna cupiditate fortunas alienas occupare studeant, contra jus animo concipere possint, vel quaecumque ii, qui non, ut adversariis superiores sint, sed jam aequales maxime, eos invadunt, abrepti violentia sua, nulla disciplina coercita, crudeli et inexorabili animo ultionis causa patrare possint.

Atque quum perturbata esset id temporis vita omnis in illa urbe, et natura humana legum vim fregisset, quae solet vel praeter leges injuste facere, lubenter declaravit, se ira; quidem impotentem, at jure potentiorem, omnisque ejus, quod emineret, hostem esse. Aliler enim profecto homines pietati vindictam non anteponerent, neque innocentiae quaestum, si quando non nocentem potentiam haberet invidia.

Et volunt homines communes leges de talibus rebus latas, in quibus spes omnibus est reposita, si ipsi in calamitates aliquas inciderint, fore ut et ipsi conserventur, in vindicandis aliis ante evertere, nec relinquere, si quis forte in periculum adductus aliqua illarum indigeat.]