History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Corcyraei quidem, quia male navibusque raris impetum faciebant, in sua acie graviter laborabant; Athenienses vero, quia multitudinem metuebant, et ne circumvenirentur, in naves contra se instructas non quidem universas nec media acie impetum faciebant, sed in extremum cornu irruentes, unam navem demergunt. Postea vero illis in orbem instructis hostem circumeuntes turbare conabantur.

At qui adversus Corcyraeos in acie stabant, hac re cognita, et veriti, ne idem accideret, quod ad Naupactum, auxibum ferunt; tunc vero naves conferte simul in Athenienses impressionem faciebant.

Hi vero se subducere coeperunt, jam in puppim remigantes; et simul etiam volebant, Corcyraeorum naves ante refugere quam maxime, dum ipsi et lente retrocederent, et hostes sibi oppositi esseut.

Hoc igitur navale proebum hoc modo gestum sub solis occasum finiebatur,