History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sequente vero die Nicostratus, Diitrephis filius, Atheniensium dux, cum duodecim navibus et quingentis gravis armaturas militibus Messeniis, Naupacto ad opem ferendam venit; et de compositione inter illos facienda agere coepit, illisque persuasit, ut inter eos conveniret, ut decem quidem liomines, qui praecipui malorum auctores fuerant, in judicium vocarent, qui diutius ibi non manserunt, reliqui vero Corcyram incolerent icto inter se foedere, itemque cum Atheniensibus, ut eosdem hostes et amicos ducerent.

Atque ille quidem his rebus gestis discessurus erat; sed plebis principes ei persuaserunt, ut sibi quinque de suis navibus relinqueret, ut adversarii minus se commoverent; se vero totidem naves civibus suis im pietas cum eo missuros esse.

Atque ille quidem hoc concessit; hi vero suos adversarios delegerunt, quos naves conscendere jusserunt. Qui veriti, ne Athenas mitterentur, ad Dioscurorum fanum supplices consederunt.

At Nicostratus eos illinc excitabat et consolabatur. Sed, cum iis persuadere non posset, populus, armis hac de causa sumptis, quod existimaret, eos nihil sani in animo habere» qui propter suam diffidentiam cum Nicostrato navigare nollent, et eorum arma ex aedibus absportavit, et nonnullos ipsorum, in quos inciderat, interfecisset, nisi Nicostratus impedivisset.

Reliqui vero cum haec fieri viderent, ad Junonis templum supplices consederunt fueruntque non

132
pauciores quadringentis. Populus vero, veritus ne qm novi molirentur, verbis adductos illinc excitavit, et in ii sulam Junonis templo praejacentem transportavit, et qiw ad vitam sustentandam erant necessaria, illuc ad eos tram mittebat.