History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postridie vero leve certamen inter se missilibus commiserunt, et circa agros utrique nuntios mittebant, servitia solicitanlee, spe libertatis proposita, et plebi quidem servitiorum multitudo se sociam adjungebat, alteris vero octingenti milites ex continente subsidio venerunt.

Uno autem die inteijecto pugna rursus est commissa, et plebs vicit, quod et locorum munitione et hominum numero superior erat; mulieres etiam eos fortiter adjuverunt, hostem tegulis e summis aedium culminibus ferientes, et supra sexum suum tumultum sustinentes.

Facta autem sub crepusculum vespertinum fuga, optimates veriti, ne plebs primo statim clamore, navalibus polere-tur impetu facto et se ipsos interficeret, aedes, quae in foro circumcirca erant, et pauperum habitationes, nequa' illinc in se fieret impressio, incendunt, neque suis, neque alienis parcentes; quamobrem et multa mercatorum bona cremata sunt, et paulum abfuit, quin urbs tota periret, si ventus ingruisset, qui flammam in ipsam sparsisset