History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

atque postea Athenienses, quum inde solvissent, cadavera suorum a Leucadiis, fide publica interposita, receperunt.

Legati vero Mytilenaeorum, qui in prima navi missi erant, ut eos Lacedaemonii jusserant, Olympiam venire, ut ceteri quoque socii illis auditis consultarent, Olympiam iverunt; erat autem Olympias, qua Dorieus Rhodius iterum vincebat.

Quumque post solennem illius festi celebrationem in colloquium venissent, in hunc modum verba fecerunt.

«Institutum, quod apud Graecos moribus est receptum , viri Lacedaemonii sociique, non ignoramus; qui enim recipiunt illos, qui in bellis deficiunt, et priorem societatem relinquunt, quatenus quidem aliquam utilitatem ex illis percipiunt, caros.habent, sed quum eos superiorum amicorum proditores esse existiment, minus probos esse ducunt.

Atque haec aestimatio non est iniqua, si et illi, qiu deficiunt, et illi, a quibus defectionem faciunt, pares inter se sint voluntate benevolentiaque et aequales apparatu ac viribus, nec ulla justa defectionis causa subsit; quod in nobis et Atheniensibus non sic erat.

Neve cuiquam ideo minus probi esse videamur, quod cum pacis tempore ab ipsis honorifice tractaremur, in periculis deficimus.