History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Per idem autem hujus aestatis tempus Athenienses in Peloponnesum etiam triginta naves et Asopium Phormio · nis filium, earum ducem miserunt; Acarnanes enim eos oraverant, ut aliquem Phormionis vel filium vel cognatum ducem ad se mitterent.

Hae autem naves, oram legentes, maritima agri Laconici oppida diripuerunt.

Deinde vero Asopius majorem harum navium partem domum remisit, ipse autem cum duodecim Naupactum ivit,

et postea, quum universas Acarnanum copias evocasset, CEniadis bellum intulit et simul navibus per Acheloum navigavit , et pedestres copiae agrum vastabant.

Sed quum (Eniadae se ipsi non dederent, peditatum quidem dimisit, ipse vero in Leucadem navigavit, copiisque suis ad Neri-cum expositis, dum se recipit, quum ipse, tum etiam pars quaedam ejus copiarum ab illius regionis incolis, qui ad opem suis ferendam convenerant, et a paucis quibusdam militibus praesidiariis caeditur,

atque postea Athenienses, quum inde solvissent, cadavera suorum a Leucadiis, fide publica interposita, receperunt.