History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

neque societatis tunc factae jus proferte, quasi nunc ob eam servari vos oporteat. Eam enim deseruistis, ejusque jure violato quum yEginetas tum etiam nonnullos alios ex illis, qui-buscum foedus ac societatem interposito jurejurando feceratis, potius una cum Atheniensibus in servitutem redigebatis quam id impediebatis, idque neque inviti et leges salvas * habentes quas adhuc habetis, neque, sicutinos,ab ullo coacti. Atque novissimam adhortationem, qua antequam circumvallaremini, ad pacem invitabamini, ut neutris opem ferretis, admittere nolebatis.

Quos igitur omnes Graeci odiis prosequantur justius, quam vos, qui in illorum perniciem strenui esse studuistis? Et praeclara illa facinora, quao · quondam a vobis edita gloriamini, ad vos non pertinere, nunc demonstrastis, sed quae vestrum ingenium semper expetebat , eorum nunc convicti estis ad verum; Athenienses enim iniquum iter ingressos secuti estis.

Quod igitur nos inviti cum Medis et vos volentes cum Atheniensibus sensimus, de eo hoc modo vobis respondemus;