History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Nunquam a vobis postulassemus, ut nobis dicendi potestatem faceretis, si et illi breviter ad interrogata respondissent, nec in nos conversi crimina nobis objecissent, nec de se ipsis extra propositum et simul in iis, qu» nequaquam crimini data sunt, mulla defensione usi essent et multa laudatione eorum, quae nemo vituperavit Nunc autem oportet nos ad alia respondere, alia vero coarguere, ut neque nostra improbitas, neque ipsorum gloria ipsis prosit, sed audita de utrisque veritate judicium faciatis.

Nos autem primum ipsis inimici facti sumus, quia, quum Plataeam omnium urbium, quae sunt in Boeotia, postremam condidissemus, et alias urbes cum ea, quas expulsa mixta hominum colluvie tenuimus, isti non, ut primum erat constitutum, imperio nostro parere^volebant, sed soli praeter caeteros Boeotos patria instituta violantes/postquam neoea-sitas iis adbibita est,a nobis ad Athenienses defecerunt,et illis adjuncti multa damna nobis dederunt, pro quibas et ipsi vicissim paria a nobis patiebantur.