History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Plataeenses quidem haec dixerunt. Thebani vero, veriti, ne Lacedaemonii, illorum verbis adducti, aliquid illis obsequerentur, in medium progressi et ipsi se verba facere velle dixerunt, quando iliis quoque, praeter suam opinionem, facta esset potestas oratione prolixiore respondendi quam pro quaestione prosposita. Quum autem Lacedaemonii permisissent, orationem habuerunt.