History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero propter Mytilenaeorum quietem, multo magis confirmati, socios accersebant, qui longe citius affuerunt, eo quod nihil virium apud Lesbios esse animadverterent, et quum australem urbis partem classe circumdedissent, bina castra ad urbem hinc et illinc muris struxerunt, et classis stationes ad utrumque portum habebant.

Ac maris quidem usu Mytilenaeos prohibebant; terrae vero reliquam quidem partem omnem in potestate sua habe-

105
bant Mytilenaei ceterique Lesbii, qui subsidio jam venerant, illam vero non magnam, quae circum castra erat, Athenienses obtinebant, et navalia potius castra navium et mercatus agendi habebant in Malea. Atque ad Mythenen quidem ita gerebatur bellum.