History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Sed tamen quod vobis dignum est oramus, et per deos, qui nostrae societatis testes quondam fuerunt, et per virtutem, quam erga Graecos demonstravimus, ut flectamini , et sententiam mutetis, si quid forte vobis a Thebanis persuasum fuerit, utque hanc gratiam vicissim ab illis exigatis, ut ne illi vobis occidendi sint, quos a vobis occidi non decet, et honestum beneficium pro turpi ab illis reportetis, neve gaudio aliis dato infamiam ipsi contra subeatis;

nam brevis res est, corpora nostra morte mulctare, sed multi laboris erit, hujus facinoris infamiam delere. Non enim inimicos nos justo afficietis supplicio, sed amicos, qui necessitate compulsi bellum vobis fecimus.

Itaque si mortis metu nos liberetis, religiose hoc judicium exercere videamini, et si illud in primis cogitetis, nos volentes in vestram venisse potestatem, et more supplicum manus tendentes, (hujusmodi autem homines Graecorum lex occidi vetat), praeterea nos perpetuo de vobis bene meritos esse.

Aspicite enim sepulcra patrum vestrorum, quos a Medis caesos et in agro nostro sepultos quotannis publice cohonestabamus et indumentis et aliis inferiis, pri-mitiasque fructuum, quoscunque ager noster quoque tempore ferebat, offerentes, amici ex amico agro, et socii illis, qui quondam commilitones fuerant. Quibus vos contraria feceritis, nos iniquo judicio damnantes.

Rem enim considerate; Pausanias quidem eos humabat, existimans, illoea se in agro amico, et apud amicos componi; vos vero, si nos occideritis et agrum Plataeensem Thebanum feceritis, quid aliud, quam patres cognatosque vestros honoribus, quibus nunc afficiuntur, spoliatos, in hostili solo, et apud ipsos eorum interfectores relinquetis? Praeterea vero et agrum, in quo Graeci in libertatem vindicati sunt, in servitutem redigetis , et delubra deorum, ad quae votis conceptis illi Medos superarunt, deserta patiemini, et patria sacrificia illorum, qui templa fundarunt et condiderunt, tolletis.