History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

«Illud etiam mature considerate, vos nunc quidem probitatis et aequitatis exemplar a plerisque Graecis existi* mari; sed si de nobis iniquam sententiam feretis (nec enim hoc judicium, quod de nostra causa facietis, erit obscurum; sed vos, qui bene auditis, de nobis, qui non male audimus, sententiam feretis) cavete, ne factum vestrum improbent, quod de bonis viris ipsi meliores aliquid praeter decorum statueritis, et quod spolia de nobis, qui de Graecis uiliversis bene meriti sumus, in publicis templis suspensa sint·

Facinus autem atrox esse videbitur, Lacedaemonios Plata as diripuisse, et patres quidem vestros nomen hujus civitatis in tripode Delphico virtutis ergo insculpsisse, vos vero e* universa Graecia propter Thebanos hoc ipsum delere.

Nam huc calamitatis jam progressi suihus, quippe qui et ante, quum Medi vicissent, peribamus et nunc apud vos, qui nobis olim eratis amicissimi, a Thebanis superamur, et duo gravissima certamina subiimus, unum quidem tunc, quum periculum erat, ne fame necaremur, nisi urbem dedidissemus , alterum vero nunc, quum capitis causam dicimus.

Et nos illi Plataeenses, qui supra vires optime meriti sumus de Graecis universis, deserti omniqne auxiho destituti ab omnibus rejecti sumus; et neque eorum quisquam, qui tunc ejusdem periculi socii fuerunt, nunc opem

125
fert, et vos, Lacedaemonii, unica spes nostra, magnopere veremur, ne non constantes sitis.