History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Urbis deditionem, 0 Lacedaemonii, vestra aequitate freti fecimus, non existimantes, nos tale judicium subituros, sed legibus magis conveniens aliquod fore sperantes; et conditionem nobis oblatam accepimus, ut non

123
apud alios, sed apud vos judices causam diceremus, quemadmodum etiam dicimus; sic enim potissimum nos aequum obtenturos arbitrabamur.

Nunc vero veremur, ne in utroque simul falsi simus; nam et de capite nostro ultimoque supplicio certamen esse merito suspicamur, et vos ne judices non utrique parti aequi existalis, conjecturam inde facientes, tum quia nulla accusatio ante facta est, cui respondendum esset (sed ipsi dicendi potestatem poposcimus ), tum etiam quia vestra interrogatio perbrevis est, ad quam si vera respondeamus, in contraria vertuntur, sin falsa, mendacii facile argui possumus.

Sed quum maximis difficultatibus undique premamur, cogimur et tutius esse ducimus, non taciti periclitari. Quod enim dici potuit si dictum non fuerit, iis, qui in tali discrimine versantur, culpa imputari possit, quod hoc si dictum esset, salutem dare potuisset.

Sed praeter alia etiam ipsa persuadendi ratio in difficili nobis est Nam si ignoti inter nos essemus, allatis testimoniis rerum illarum, quas ignoraretis, causam nostram fortasse juvaremus; nunc autem apud eos, qui rerum sunt gnari, omnia dicentur, nec illud pertimescimus, ne propterea quod jam ante apud vos contra nos statueritis, merita nostra esse vestris inferiora, crimini hoc ipsum nobis vertatis, sed ne, dum aliis in nobis gratificamini, judicium jam peractum subeamus.