History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem autem aestate post receptam Lesbum Athenienses, duce Nicia, Nicerati filio, adversus Minoam insulam Megaris adjacentem profecti sunt; utebantur autem ea Megarenses, turri ibi exstructa, pro propugnaculo.

Nicias autem volebat, ut Athenienses illinc breviore loci spatio, nonaulehi a Budoroaut Salamine, hostes navium statione posita observarent, et Peloponnesii ne clam eruptiones illinc facerent vel triremibus, quemadmodum ante fecerant, Tei praedonibus emissis, simul etiam ne quid Megarensibus importaretur.

Quum igitur ab ea parte primum, quae Nisaeam spectat, duas turres prominentes machinis e mari expugnasset, liberamque ibi inter insulam coniinentemque navigationem reddidisset, ab ea quoque continentis parte, qua ponte in vado exstructo auxilium insulae a continente non ita multum distanti ferri poterat, munitionibus eam intersepsit.

Quum autem hoc opus intra paucos dies confecissent, postea in ipsa quoque insula castello et praesidio relicto cum exercitu domum rediit.