History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenis autem legati postquam re infecta redierunt, Mytilenaei bellum capessere coeperunt et cetera Lesbos praeter Methymnam; hi enim Atheniensibus auxilio venerant et Imbrii et Lemnii et exigua quaedam reliquorum sociorum manus.

Atque eruptionem quidem Mytilenaei totis viribus fecerunt in Atheniensium castra et proelium etiam commissum est, in quo Mytilenaei non inferiores exstiterant, sed tamen nec prope pernoctare, nec suis viribus confidere sunt ausi, sed iu urbem se receperunt.

Deinde vero ipsi quidem quiescebant, quia, si quid auxilit ex Peloponneso praeterea venisset, et cum reliquo apparatu periclitari volebant;

(etenim Meteas Laco et Hermaeon-das Thebanas ad eos venerant, qui missi quidem erant ante defectionem, sed quum Atticae classis infestum adventum antevertere non potuissent, post proelium commissum in urbem triremi clam ingressi sunt et hortabantur, ut alteram triremem et legatos secum mitterent; illique miserunt;)