History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Jam igitur in rebus publicis capitis poena proposita est in multo peccato, non solum huic paria sed etiam minora; nihilo minus tomen homines spe elati discrimen subeunt, neque quisquam unquam in periculum venit, qui se ex eo non pro voto evasurum crediderit.

Et civitas defectionem faciens qu» unquam exstitit, qu» justo minorem se ipsa existimans habere apparatum vel suum vel socialem, hoc aggredi auderet ?

Omnibus enim natura insitum est, et privatim et publice, ut peccent, nec ulla lex est, qu» ab hoc prohibere valeat, siquidem homines per omnia poenarum genera iverunt, eas paulatim augentes, si forte ita a facinorosis minus l»derentur. Et verisimile est

120
mitiores poenas olim in maxima scelera constitutas fuisse, sed quum violarentur, temporis progressu ad mortem plerae' que processerunt; et tamen hoc quoque violatur.

Aut igitur aliquis terror hoc vehementior est excogitandus, aut ne iste quidem coercet, sed vel paupertas, quae audaciam ex necessitate prajbet, vel potentia, quae ex petulantia et superbia pluris habendi cupiditatem, vel aliae sortes pro alTectu hominum, ut in quaque intolerabilis aliqua vis vehementior dominatur, abripiunt in pericula.

Et spes et amor praeter cetera omnia, hic quidem praeiens, illa vero subsequens, itemque hic rei aggrediendae rationem excogitans, ilia fortunae facilem successum suggerens, plurimum nocent, et quamvis sub aspectum minime cadant, majorem tamen vim habent, quam mala, quae cernuntur.

Et praeter ista ipsius quoque fortunae non minores partes sunt in efferendis animis. Nam ex inopinato nonnunquam adstans aliquem vel infirmioribus opibus instructum adducit ad periclitandum, et magis etiam civitates, quanto de majoribus rebus periculum est, de libertate aut de imperio in alios obtinendo, et quia cum universis singuli temere de se plus axjuo sentiunt.

Denique ut rem paucis complectar, hoc fieri non potest, et magnae est stultitiae, si quis existimat, si humana natura feratur cum magno animi impetu ad aliquid agendum, se aliquam rationem habere, qua eam avertat aut legum vi aut aliquo alio terrore.