History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Ego vero in medium processi neque pro Mytilenaeis cuiquam sententiam contrariam dicturus, neque eos accusaturus. Non enim de illorum injuria nobis est certamen, si sapimus, sed de utili nobis consilio.

Nam etiam si ipsos injustissimum facinus fecisse pronuntiem, non tamen ideo eos etiam occidendos censebo, nisi hoc conducat; neque etiam, si qua venia sint digni, [ dimittendos], nisi hoc ipsum e republica fore constiterit.

Credo autem de rebus futuris potius quam de praesentibus nos consultare; atque quod prajcipue Cleo magna cum asseveratione contendit, in posterum utile vobis fore, ut minus facile socii deficiant, si capitale supplicium ipsis proponatis, ego contra de eo, quod in posterum vobis utile est futurum, non minore cum asseveratione contra sentio.

Et a vobis exigo, ne speciosa illius oratione me» orationis utilitatem repellatis* Magis enim justa quum sit ejus oratio in vestra hac adversus Mytilen»os ira, forsitan vos abripiat; nos vero non jam pro jure disceptamus cum illis, ita ut de jure nobis sit qu»rendum : sed consultamus de iis, quonam modo nobis in posterum utiles esse possint.