History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quorum nos contraria facimus, et praeterea, si quis in suspicionem venerit, eum lucri quidem causa, sed tamen optime dicere, invidentes ei propter incertam lucri suspicionem, manifestam utilitatem reipublicae eripimus.

Solet autem usu venire, ut bonae sententiae, quae recto animo dicuntur, non minus sint suspectae, quam malae, adeo ut oporteat pariter tam illum, qui reipublicae pessimum consilium est daturus, fraude multitudinem capere, quam illum, qui optima suadet, mendacio suam causam probare.

Et solam rempublicam propter hujusmodi suspiciones nemo aperte nulla fraude adhibita beneficiis allicere potest; qui enim aperte beneficium dat, eum suspicio est occulte majus lucrum capturum.

Oportet autem, ubi commoda maxima aguntur, et in tali re hoc nos a nobis exigere, ut aliquanto longius prospicientes verba faciamus, quam vos, quibus breve tantum spatium ad cogitandum datur, prae* sertim quum nobis suasionis nostrae ratio reddenda sit, non autem vobis auditionis vestrae.

Nam si et ille, qui aliquid persuasit, et ille, qui ei obsecutus est, aeque mul-ctarentur, profecto prudentius judicaretis; nunc vero ad quemlibet animi motum, quo repente fueritis abrepti, si quando forte in rebus judicandis lapsi estis, illius, qui, persuaserit, unam sententiam, nec vestras ipsorum plectitis , quamvis multae sint, quae simul peccarint.