History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Neque illos, qui de Mytilenaeis iterum ad consilium retulerunt, reprehendo, neque illos, qui maximis de rebus saepius consultari vetant, laudo, sed credo Irae duo bonae consultationi maxime contraria esse, celeritatem et iram, quorum alterum quidem cum amentia conjunctum esse solet, alterum vero cum imperitia et consilii tenuitate.

Et qui orationem rerum agendarum magistram esse contentiose negat, aut amens est, aut privatim aliquid ipsius interest; amens quidem, si olla alia ratione res futuras et non manifestas declarari posse putat; interest vero ipsius, si cupiens aliquid turpe persuadere, pulchre quidem dicere posse de eo, quod est turpe, non putet, posse vero pulchre calumniatum perterrefacere ot eos, qui contra dicturi, et eos qui audituri sunt.

Illi vero sunt molestissimi, qui ultro etiam ob pecuniam criminantur aliquam ostentandi ingenii orationem exhiberi. Si enim imperitiam objicerent, is, qui rem persuadere non potuisset, imperitus potius quam injustus habitus discederet; sed si injustitia objiciatur, et si causam obtinuit, est suspectus, et si id non perfecit, non solum imperitus, sed etiam injustus existimatur.

Et respublica ex hqjusmodi re nullum sane emolumentum capit; consultoribus enim propter metum destituitur. Atque praeclare cum ea ageretur, si tales cives privatos dicendi facultate haberet; minime enim ad peccandum reliqui impellerentur.

Atqui oportet bonum civem non eum se praebere, qui terreat adversarios contra ipsum dicturos, sed qui aequo certamine melius di-eat, sapientem vero civitatem oportet et ei, qui in rebus plurimis bene consulit, non quidem addere novum honorem, sed nec eum, quem jam habet, imminuere, et eum, qui opinione falsus est, non solum nulla pcena, sed ne ignominia quidem afficere.

Ita enim et is, qui in dicendis sententiis praestat, minime adducatur majorum etiam honorum causa praeter sententiam aliquid et ad gratiam dicere,

119
et qui rectum consilium dare non potuit, eadem opera minime studeat eo ut et ipse aliquid gratificetur, multitudinem sjbi conciliare.