History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

At quum Mytilenaeorum legati, qui aderant, et quotquot Athenienses iis studebant, hoc animadvertissent, subornarunt eos, qui in magistratu erant, ut hac de re iterum sententias rogarent; quod facilius persuaserunt, quia et illis hoc erat perspectum, majorem civium pariem cupere hac de re iterum consultandi potestatem sibi per aliquos dari.

Quamobrem concione statim coacta, quum aliae sententiae a singulis sunt dictae, tum Cleo Cleaeneti filius, qui etiam in prioribus suffragiis evicerat, ut caedes fieret, omnium is quidem civium etiam ceteris in rebus violentissimus et apud plebem in tempore illo orator longe omnium maxime probatus, denuo in medium prodiit et hanc orationem habuit :

« Quum saepe alias ego statum popularem intellexi minime aptum esse ad imperium in alios obtinendum, tum vero praecipue nunc in hac vestra de Mytilenaeis poenitentia.

Nam quia quotidiana haec vestra inter vos consuetudo metu et insidiis caret, eandem fiduciam etiam in socios habetis, etquicquid vel oratione eorum adducti erraveritis vel misericordia remiseritis, non creditis hanc mollitiam vobis periculum, nec tamen apud socios gratiam creare, non considerantes, imperium, quod obtinetis, ty-rannidem esse, eamque in homines, qui insidias vobis faciunt vestroque imperio inviti parent, et qui non pro eo, ut vos iis gratum feceritis vestro cum incommodo, obediunt vobis, sed pro eo, ut vos vi potius quam illorum benivolentia valueritis.

Omnium vero perniciosissimum, si ni hil eorum, quae a nobis decreta fuerint, firmum mansurum est, nec intelligemus eam rempublicam, quae malis quidem, sed immotis legibus utitur, praestantiorem esse illa, quae bonis sed neglectis, et imperitiam cum continentia junctam, plus prodesse quam dexteritatem cum intemperantia junctam, mediocresque homines, si cum callidioribus conferantur, fere plerumque respublicas melius administrare.

Nam isti quidem et legibus sapientiores volunt videri, et quae quoque tempore consuluntur in publicum, ea vincere, ut qui in aliis majoribus rebus ingenii praestantiam declarare non possint, atque ob tale studium respublicas plerumque evertunt; illi vero, quia suae peritiae diffidunt, se legibus imperitiores esse sibi persuadent, et facultatem sibi non sufficere ad ejus, qui pulchre dixerit, reprehendendam rationem, sed quia rerum aequi potius judices sunt quam

116
concertatores, plerumque recte res gerunt.

Sic Igitur oportet nos quoque facere, et non dicendi facultate et solertiae aemulatione elatos praeter sententiam vestrae multitudini suadere decet.