History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Dum autem in reditu maritimam oram legit, ad Notium Colophoniorum urbem appulit, ubi consederant Colophonii, quod urbs superior capta erat ab Itamane et barbaris inter domesticam seditionem accitis; capta autem est eo ferme tempore, quo Peloponnesii secundam irruptionem in Atticam faciebant.

In urbe igitur Notio, cum seditio rursus orta esset inter illos, qui eo confugerant et sedes fixerant, alii quidem a Pissuthne auxiliares copias Arca-dum ac barbarorum accersebant et in munitionibus urbem intersepientibus hpbebant, et illi de Colophoniis ex urbe superiore huc traductis qui Medis faverant, simul eo in· gressi cives erant; alii vero, qui clam istis aufugerant et exsules erant, Pachetem accersunt.

Is autem, quum Hippiam, Arcadum ducem, qui in munitionibus illis urbem intersepientibus erat, ad colloquium evocasset, ea condi· tione, ut, si nihil dixisset, quod sibi placeret, eum in suas munitiones rursus salvum et sanum restitueret, ille quidem ad eum processit, hic vero eum in custodia sine vinculis servari jussit, et munitiones adortus repente illisque nihil tale exspectantibus, capit eas, et Arcadas ac barbaros, quotquot intus erant, occidit. Et Hippiam postea introductum, sicuti factis induciis promiserat, postquam intus fuit, comprehendit, sagittisque confodit.

Colophoniis autem Notium restituit, illis exceptis, qui Medorum partibus faverant. Postea vero Athenienses colonis eo missis eam civitatem ex legibus institutisque suis constituerunt, omnibus Colophoniis, si quis usquam erat, ex civitatibus in unum coactis.