History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hic quidem ita locutus Alcidae non persuadebat. Alii vero nonnulli ex Ionia exsules, et qui Lesbii cum ipso navigabant, ei suadebant, ut, quandoquidem hoc periculum formidaret, aliquam in Ionia urbem aut Cumam iEolicam occuparet, ut ex urbe ut certa sede prodeuntes Ioniam ad defectionem impellerent; posse autem illud sperari, et quod nemini adventus suus contra voluntatem accidat, et praesertim si reditum ex his regionibus omnium maximum Atheniensibus interciperent, ac simul si illis cum classe parata contra se excubantibus insuper etiam sumptus faciendi necessitas existeret; atque se etiam sperare, Pissu-Ihnen a se adductum iri, ut ad hujus belli societatem se adjungeret

Sed Alcidas ne his quidem movebatur, sed potissimum ad eam sententiam animo inclinabat, ut, quoniam a Mytilenae servandae consilio tardiore adventu dejectus esset, in Peloponnesum quam celerrime se reciperet.