History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Alcida, celerique Peloponnesiorum, qui hic adsumus, copiarum duces, mihi Videtur, Mytilenennobis esse navigandum, ita ut jam sumus, antequam adventus noster divulgetur.

Nam, ut verisimile est, quum homines urbe recens sint potili, magnam ipsorum in custodiis negligentiam offendemus, praecipue vero a mari, qua ex parte, quum ipsi nullum hostem contra se venturum sperant, tum etiam nostrae vires sunt firmissimae; verisimile autem etiam est, ipsorum peditatum, quippe quod sint victores, negRgen-tius per hospitia dispersum esso.

Si igitur ex improviso et noctu impetum in eos faciamus, spero fore, ut cum illis , qui sunt in urbe, si quis nobis benevolus adhuc superest, res illas in potestatem nostram redigamus.

Proinde ne tergiversemmi periculum istud subire, reputantes,quae nova in bello vocantur, nihil aliud esse, quam tale quid, a quo si quis dux sibi ipsi caveat, et hostes hujusmodi arrepta occasione adoriatur, res plurimas recte geret. »