History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Peloponnesii vero, qui quadraginta navibus vehebantur, quos celeriter venisse oportuerat, quum circa Pelo-

113
ponnesum ipsam navigantes tempus triverunt, tum etiam in reliquo navigationis cursu lente vecti, Athenienses quidem, qui in urbe erant, latuerunt, usque dum ad Delum appulissent; illinc vero ad Icarum et Myconum profecti cognoverunt primum My tilenen captam esse.

Sed quum rem exploratam habere vellent, ad Embatum in insula Erythraea navigarunt; die autem a Mytilene capta circiter septimo ad Embatum sunt delati. Itaque re accurate cognita pro praesenti rerum statu, quid esset agendum, consultare coeperunt. Et Teutiaplus Eleus dixit iis haec :