History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequente autem aestate Peloponnesii postquam quadraginta et duas naves Mytilenen miserunt, imperio Alcidae mandato, qoi [jam] erat iis navarchos, ipsi eorumque socii irruptionem in Atticam fecerunt, ut Athenienses utrimque turbati minus diligenter adversos naves Mytilenen proficiscentes subsidio venirent.

Praeerat autem huic expeditioni pro rege Pausania, Plistoanactis filio, adhuc pupillo, Cleomenes patruus.

Vastarunt autem in Attica et alia, quae prius caesa erant, [et] si quid repullulasset, et quaecumque in superioribus expeditionibus praetermissa erant; atque haec irruptio Atheniensibus post secundam fuit omnium acerbissima.

Nam Peloponnesii, quum semper exspectarent, donec a Lesbo aliquid novi de sua classe audirent, quippe quae eo jam appulisset, passim discurrentes pleraque vastarunt. Sed quum nihil eorum, quae speraverant, ipsis succederet, et res frumentaria defecisset, domum redierant et in suam quique civitatem se receperant