History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Tales igitur, Lacedaemonii ac socii, rationes et causas quum haberemus, defecimus, quae satis et manifestae sunt auditoribus, ut cognoscere possint, nos merito fecisse, et validae, ut metum conciperemus et ad aliquod salutis nostrae praesidium nos converteremus, atque id volumus quidem jam multo tempore, quum rebus adhuc pacatis legatos ad vos misimus, qui de defectione vobiscum agerent; sed quia vos recipere nos noluistis, impediti sumus; nunc vero, ubi Boeoti nos excitarunt, confestim obtemperavimus, du-plicemque defectionem nos facturos existimabamus, unam quidem a Graecis, ne una cum Atheniensibus ipsos maleficiis afficeremus, sed una in libertatem vindicaremus; alteram vero ab Atheniensibus, ne nos ipsi postea ab illis profligaremur, sed hoc prius illis faceremus.

Nostra tamen defectio subito facta est et imparata; quo etiam magis oportet vos nobis in societatem receptis auxilium quam celerrime mittere, ut appareat, vos et illis succurrere, quibus est succurrendum, et simul hostibus nocere.

Opportunitas autem qualis nunquam ante. £tenim et morbo attriti sunt Athenienses et pecuniarum impensis, et naves ipsorum partim quidem circa vestram regionem, parlim vero contra nos sunt constitutae;

quare non verisimile est, eos navium abunde habituros, si vos hac aestate cum navalibus pedestribusque copiis simul iterum irruptionem faciatis , sed aut vos contra se cum infesta classe venientes propulsare non poterunt, aut ab utrisque discedent.

Neque vero quispiam existimet, se domesticum periculum pro alieni agri defensione subiturum. Cui enim Lesbos proeul abesse videtur, haec tamen utilitatem ei ex propinquo praebebit. Nec enim, quemadmodum quis existimat, bellum in Attica terra geretur, sed in ea, unde Attica utilitatem percipit.

Est autem illi pecuniarum proventus a sociis, et longe major erit, si in suam potestatem nos redegerint; nam nec alius deficiet, et res nostrae illis accedent; et acerbiora mala pateremur, quam illi, qui jam ante iis serviebant.

Sed si vos alacriter succurratis, quum civitatem vobis adjungetis, quae magnam classem habet, cujus in primis vos indigetis, tum etiam Atheniensium imperium facilius evertetis, subtrahentes eorum socios (quilibet enim se vobis confidentius adjunget), et sinistram opinionem vitabitis, quam sustinebatis, quod illis, qui deficiunt, opera non feratis. Sed si manifestum sit, illos a vobis in libertatem vindicari, victoriam belli certiorem habebitis.