History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem hieme Athenienses, qui in Sicilia erant, exscensum ex navibus in agrum Himeraeum fecerunt, una cum Siciliensibus, qui ex superioribus regionibus in extremos Himeraei agri fines irruperant, et in jEoli insulas navigarunt.

Quum autem Rhegium se recepissent, Py-thodorum Isolochi filium, Atheniensium ducem, Lachetis in classis praefectura successorem offendunt.

Nam qui erant in Sicilia socii ad Athenienses navibus profecti, ipsis persuaserunt, utmajore navium numero opem sibi ferrent; terra enim eorum Syracusani poliebantur; mari autem quum paucis illorum navibus prohiberentur, parabant classem et undique cogebant, quod hoc ferre nollent.

Athenienses igitur quadraginta naves instruebant, quas ad ipsos mitterent, tura quod bellum illic celerius confectum iri sperarent, tum etiam quod suos in rebus navalibus exercere cu-perent.