History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ampraciotae vero, qui ex urbe veniebant, ad Ido-

146
menen perveniunt. Sont vero Idomene duo excelsi tumuli. Horum alterum, qui major est, noctis adventu milites ex castris a Demosthene praemissi, clamet prius hostibus praeoccuparunt, alterum vero, qui minor est, Ampradote priores ascenderunt, et in eo pernoctarunt.

Demosthenes vero a coena primoque crepusculo statim cum reliquo exercitu viam ipgreditur, dimidium quidem ejus secum retinens ad illam tumuli partem, qua aditus patebat, alterum vero dimidium per Amphilochicos montes iter faciebat.

Et sub aurorae ortum invadit Ampraciotas in cubilibus adhuc jacentes, rerumque gestarum penitus ignaros; imo vero potius opinatos, suos adesse;

etenim Demosthenes Messenios de industria primos in acie collocant, et imperaverat , ut Ampraciotas alloquerentur, Dorica lingua utentes, et illis, qui pro castris erant in statione, fidem facientes, simul etiam in conspectum non venientes; adbuc enim nox erat.

Quum igitur illorum copias invasisset, eas fugarunt, et magnam illorum partem illic interfecerunt, reliqui vero in fugam versi cursu montes petere coeperant,

Sed quum itinera jam praeoccupata essent, simul etiam quum Amphilochi quidem suae regionis notitiam haberent, et expediti essent adversus homines armis graves, hi vero locorum essent imperiti, nec scirent, quo se verterent, incidentes aut in loca confragosa, aut in vias insidiis jam insessas, profligabantur.

Et quum omne fugae genus tenptassent, nonnulli ad mare etiam non longe distans se converterunt, et quum conspexissent naves Atticas praeternavigantes in ipso cladis suae articulo, ad eas annatarunt, existimantes in praesenti metu sibi satius esse ab illis, qui in navibus erant, si necesse esset, trucidari, quam a barbaris et infensissimis hostibus Amphilochia.

Ampradotae igitur Iioc modo profligati, e mullis pauci in urbem evaserant; Acarnanes vero, spoliatis cadaveribus et tropaeis erectis Argos redierant