History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illi vero milites quidem caesos reddiderunt, ipsique tropaeum statuerunt, et suos ferme ad trecentos, qui in proelio ceciderant, susceperunt; abeundi vero facultatem non palam omnibus facto foedere dederunt, sed clam Demosthenes cum Acarnanibus praetoribus, suis collegis, foedus faciunt cum Man-tinensibus et Menedaeo et reliquis Peloponnesiorum ducibus, et quicunque inter illos dignitate maxime 'praestabant, ut quamprimum abirent, eo consilio, ut Ampraciotas turbam-que militum mercede conductorum nudaret, praecipue vero, ut Lacedaemonios et Peloponnesios apud illius regionis Graecos in invidiam adduceret, quod illos prodidissent, et suo magis commodo prospexissent.

Atque hi quidem suorum cadavera receperunt, et pro praesenti rerum copia festi-nabundi ea sepelierunt, et reditum clam ii, quibus concessus erat, meditabantur.

Demostheni autem et Acarnanibus nuntiatur, Ampraciotas, qui in sua urbe erant, primo illo nuntio, quem ex Olpis acceperant, excitos universis copiis per Amphilochiam ad opem suis ferendam venire, cupientes cum illis, qui in Olpis erant, se conjungere rerum ante gestarum prorsus ignaros.

Quamobrem confestim mittit aliquam copiarum partem ad vias insidiis obsidendas, et ad munitissima quaeque loca praeoccupanda, et simul cum reliquis copiis ad opem suis contra illos ferendam se parabat.