History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Exercitu autem Delphos coacto Eurylochus caduceatorem ad Locros Ozolas praemisit; per illorum enim regionem ad Naupactum iter erat; et simul eos ab Atheniensium societate abducere volebat

Adjuvabant autem eum maxime ex Locris Ampbissenses, quia propter Phocensium odium sibi timebant; et quum ipsi primi dedissent obsides, reliquos etiam ad idem faciendum induxerunt, qui liostilis e xercitus adventum metuebant, et primum quidem finitimos sibi Myonenses (hac enim ager Locrensis aditum habet difficillimum), deinde Ipnenses et Messapios ctTritaeenses et Chalaeos et Tolophonios et Hessios et (Eanthenses; hi etiam ad eandem expeditionem simul proficiscebantur. Olpaei vero obsides quidem dederunt, sed militiam non item sequebantur, et Hyaei obsides non dederunt, priusquam vicus eorum nomine Polis ab hostibus est captus.