History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« De jure enim et virtute ante omnia, praesertim quum societatem vestram appetamus, verba faciemus, quia scimus, neque amicitiam inter privatos esse constantem neque communionem ullam ulla in re inter civitates, nisi id fiat cum mutua virtutis opinione, et in ceteris rebus morum similitudine consentiant, nam in animorum discrepantia factorum etiam controversiae consistunt.

Nobis vero et Atheniensibus societas primum intercessit, quum vos quidem a belli Medici administratione destitistis, illi vero permanserunt ad belli reliquias persequendas.

Societatem tamen fecimus, non ut Graecos in Atheniensium potestatem

106
redigeremus, sed ut Graecos a Medorum dominatu liberaremus.