History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Itaque regnum illud ad magnam potentiam pervenit. Nam omnium, quas sunt in Europa intra sinum Ionium et Pontum Euxinum maximum fuit pecuniarum reditu et ceterarum rerum beata abundantia; sed certandi viribus et copiarum numero Scy-tharum impeno longe fuit inferius.

Huic enim non modo gentes, quae sunt in Europa, tequari nequeunt, verum etiam in Asia si gens una uni opponatur, nulla est quae Scythis universis, si concordes inter se fuerint, resistere valeat; nec tamen ne in alia quidem solertia et prudentia de rebus iis, quae ad vitam regendam pertinent, ceteris nationibus sunt similes.

Sitalces igitur, quum tantae regionis regnum obtineret, exercitum parabat Ac postquam res ipsi paratae erant, profectus tendebat in Macedoniam, primo quidem per suum regnum, deinde vero per Cercinen, montem desertum, qui inter Sintos et Pseonas est medius; iter autem per eum faciebat via, quam ipse succisa materia prius fecerat, quum bellum Paeonibus intulit.

Hunc autem montem ex Odrysis pertranseuntes ad dextram quidem habebant Paeonas, ad sinistram vero Sintos et m^os Quem quum pertransissent, ad Doberum Paeonicam urbem pervenerunt.

Inter viam autem nulla quidem exercitus para ei decedebat, nisi forte morbo, sed accedebat; multi enim ex Uberis Thracibus non vocati praedae causa sequebantur, ut tota mulUtudo dicatur non minor centum quinquaginta miUibus exsUtisse;

atque hujus quidem ma-jor para erat pedestris, tertia vero ferme pars equestris.

Maximam autem hujus equitatus partemipsi Odrysae, et post eos Getae praebebant. In peditatu vero machaerophori erant bellicosissimi, qui suis legibus vivebant, et ex Rhodope descenderant ; cetera vero turba permixta ob multitudinem maxime formidabilis sequebatur.