History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero, quum eos ad Salaminem non amplius nacti essent, et ipsi discesserunt, atque ab eo tempore Piraeeum jam accuratius in posterum custodire coeperunt et portuum claustris et reliqua cautione.

Sub eadem tempora, bqjus hiemis initio, Sitalces Odryses, Teris filius, Thracum rex, expeditionem fecit adversus Perdiccam, Alexandri filium, Macedonum regero, et Chalcidenses, qui sunt in Thracia, de duobus promissis alteram exacturus, alterum ipse persoluturos.

Nam Perdiccas promisso ita obstrictus, si se Atheniensibus reconciliasse!, a quibus initio bello premebatur, nec Philippum fratrem suum, eundemque hostem, in regnum

98
restituisset, ea quae receperat, non praestabat; et ipse Sital· ces Atheniensibus pollicitus erat, quum societatem cum ipsis iHibat, se bello Chalcidensi fmem impositurum.

Utraque igitur de causa bellum inferebat, et Amyntam Philippi filium in regnum Macedonum ducebat, et cum eo legatos Atheniensium, qui hujus rei causa tunc aderant, et Hagno-nem ducem; oportebat enim Athenienses quoque cum navibus et quam maximo exercitu adversus Chalcidenses praesto esse.

Ab Odrysis igitur proficiscens primum quidem ex suis sedibus excitat Thraces, qui intra montem Haemum et Rhodopen habitant, quibus usque ad Pontum Euxinum, et Hellespontum imperabat; deinde vero Getas, qui superato Haeino monte in ulterioribus partibus habitant, et quotquot alii populi cis Istrum fluvium ad Pontum Euxinum magis vergentes incolebant; sunt autem Gelae et qui regionem illam accolunt, Scythis finitimi et cultu similes, omnesque sagittarii equestres.

Advocabat praeterea etiam multos Thracum montanorum, qui sui juris sunt et ensiferi, qui Dii vocantur, quorum maxima pars Rhodopen incolit; atque alios quidem mercede inducebat, alii vero voluntarii sequebantur.