History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed Athenas versus ignes, quibus hostium adventus significabatur, sublati sunt et pavor incessit, quo-nullus in eo bello mqjor exstitit. Nam qui in urbe erant, hostes in Piraeeum jam ingressos putabant, qui vero in Piraeeo erant, et Salaminem jam captam et hostes tantum non contra se venturos existimabant; quod profecto si illi tergiversari noluissent, facile accidisset, neque ventus eos pro hibuisset

Athenienses vero simul ac dies illuxit, excita omni civitate in Piraeeum auxilio congressi naves deducebant et quum eas festinanter et magno cum tumultu conscendissent , navibus quidem Salaminem petebant, peditatum vero in Piraeeo relinquebant, ut ei esset praesidio.

Peloponnesii autem, postquam eos subsidio venire senserunt, magnam Salaminis partem excursionibus populati, captis hominibus praedaqhe et tribus illis navibus ex propugnaculo Budoro, celeriter in Nisaeam se recipiebant; nonnihil enim et ipsae naves, quae post longum temporis intervallum in mare deductae erant, nec aquarum vim ferre poterant, eos terrebant. Quum autem Megara pervenissent, Corinthum itinere pedestri redierunt.

Athenienses vero, quum eos ad Salaminem non amplius nacti essent, et ipsi discesserunt, atque ab eo tempore Piraeeum jam accuratius in posterum custodire coeperunt et portuum claustris et reliqua cautione.