History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses autem, quum haec fieri vidissent, au dacia subiit, signoque simul omnibus dato et clamore sublato in eos impressionem fecerunt. IUi vero, quum propter superiora peccata, tum etiam propter praesentem rerum omnium confusionem, paulisper quidem hostium impetum sustinuerunt, deinde vero terga dantes Panormum redierunt , unde solverant

Athenienses vero eos insecuti ceperunt sex naves, quae maxime propinquae erant, et suas recuperarunt, quas illi ad terram primum corruptas religaverant; hominum autem alios quidem interfecerunt, alios vero etiam vivos ceperunt.

In Leucadia vero navi, quse circa onerariam est depressa, Timocrates Lacedaemonius vehebatur, et quum navis perderetur, gladio se transegit, et in Naupactiorura portum est delatus.

Athenienses autem reversi tropaeum ibi statuerunt, unde profecti vicerunt; et cadavera naviumque fractarum tabulas, quae ad ipsorum oram delatae erant, susceperunt, hostibusque sua, interposita fide publica, reddiderunt.

Statuerunt autem Peloponnesii quoque tropaeum tanquam victores, ob naves fugatas, quas ad terram corruperant; et navem, quam ceperant, in Achaico Rhio juxta tropaeum deo consecrarunt.

Postea vero veriti, ne auxilia ab Atheniensibus missa supervenirent , noctu in Crisaeum sinum Corinthumque omnes praeter Leucadios vela fecerunt.

Et Athenienses ex Creta venientes cum viginti navibus, quas ante pugnam Phormioni adesse oportuerat, non multum post navium discessum Naupactum appellunt. Atque haec aestas finiebatur.